- PONTIFICALES Ceremoniae
- PONTIFICALES Ceremoniaein inauguratione Pontificis Romani hae sunt: Cum in Synodo Romana sub Stephano. IV. celebrata statutum sit, non posse eligi in Pontificem, qui Presbyter, aut ad minus Diaconus non sit; si occurrerit, Diaconum novum in Papam consecrari (ut aliquando occidit) observari solent ceremoniae sequentes. Nimirum, Papa tunc comparet ad ordinationem, indutus amictu, manipulô, cingulô, pluviali et mitrâ in capite; quae deponitur, quando Episcopus ordinans facit impositionem manus, stans ipse, et Paoâ in throno sedente: qui tamen erigetur, quando ad Episcopo stolam accepturus est. Mitrâ tamen coopertus ac sedens, librum Euangeliorum tangit. Si in Sacerdotem esset consecrandus, vide supra Presbyter: Si in Subdiaconum, vide Subdiaconus. Si in Episcopum; tunc solitae exhortationes atque interrogationes omittuntur, atque consecrans, dum litaniae dicuntur, Papae benedicens, stare debet sine baculo et genuflexi duo Assistentes. Dum ponitur illi super humeros liber, sedet in throno sine mitra Pontifex, ordinans vero satat: quod et in unctione capitis ac manus observatur, nec baculum in manu tenet; sed tantum annulum, quem dum illi Episcopus ponit, osculatur Papae manum. Quô impositô, accedunt Cardinales ad illius pedis, manus et faciei osculum, ac idem facit Episcopus ordinans, a quo, tempore Offertorii, stans Episcopus, recipt faculas, panem et vinum, sine mitra, et manum offerentis Pontificis osculatur, Papâ in throno sedente; qui tandem a Cardinal. Diacono accipit pallium, cum consueta verborum formula, etc. Vide Christophorum in Ceremoniali. Sed ante omnia statim ac Pontifex clectus est, in Cathedra collocatur, et ponitur annulus piscatoris in digito, novôque niomine sibi assumptô, confestim primus Diaconus Cardinalis illum populo divulgat. Electus vero in Pontificem, depositis Cardinalitiis indumentis, induitur veste candidâ laneâ vel sericâ, iuxta temporis exigentiam, ac caligis eiusdem coloris, cum calceamentis rubris, in quibus acupictae sunt aureae cruces. Praecingitur cingulô rubeô aureis floccis, atque biretô, rochetô, amictu, albâ, cingulô ornatur et stolâ ad collum pendente, si sit Sacerdos, seu ad sinistrum humerum, si sit Diaconus: si autem nullum habeat ordinem, stola non ponitur. Mox in sede positus, a Cardinalibus croceis indutus adoratur, denuo osculando eius pedem, manum et genam; defertur illi interea pluviale, mit reque pretiosa (de quo tegminis genere supra) Sic indutus ad sedendum ponitur Cappellae Altare, ubi iterum, ut supra, post aliam adorationem, Cardinales eum osculantur. Tunc patefactis Conclavis valvis, ubique laetitiae sonitus acclamationum, campanarum, tormentorumque bellicorum auditur. At que sic in sede collocatus, processionaliter, praecedente Vaticanae Basilicae clerô, concomitantibus Cardinalibus indutis rochetô et cappâ magnâ, ad eandem Basilicam S. Petri defertur, populoque conclamanti benedicit; tandem super Altare maisus deponitur ibique sacrum Collegium denuo illum publice ordinateque adorat, et singuli ternam adorationem, ut supra, complent. Interim Purpuratorum Decanus genu flexô insonat Te Deum, quô a Musicorum Choro expletôDecanus super Pontificem nonullas preces recitat, post quas Papa sollenniter populo benedicit. In die autem Coronationi destinato, dum Papa ad Vaticanam Basilicam defertur, Ceremoniarum Magister immediate Pontificem antecedens, defert in manibusduas oblongas arundines, in quarum unius vertice stuppa habetur, in alterius culmine parva candela, quâ stuppam accendens, dicit: Beatissime Pater, sic transit gloria mundi; eamque ceremoni am ter repetit. Ciacconius tamen in Vita Benedict. XII. alias XIII. Antipapae, aliam quandam ceremoniam antiquitus usitatam refert; in coronationis actu Pontifici haec verba dici consuevisse aiens, Pater Sancte, non videbis dies Petri. Sed eam nec in Canonibus, nec in pervetustis Ceremonialibus reperiri, contendunt Macri Fratres. Usus vero spargendi ad Lateranum monetas, in Pontificis inauguratione, antiquus est, ut idem probatum eunt, ex Baronio, ad A. C. 867. num. 143. et 144. Plura hanc in rem facientia, vide apud praefatos Fratres, Dominicum et Carolum macros Hierolex. in voce Papa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.